라틴어 문장 검색

Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
지극히 높으신 분께서는 불경한 자들의 제물을 기꺼워하지 않으시고 제사를 많이 바치더라도 죄를 용서해 주지 않으신다. (불가타 성경, 집회서, 34장23)
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.
주님, 당신께서는 그들이 저를 죽이려는 흉계를 모두 아십니다. 그러니 그들의 죄악을 용서하지 마시고 그들의 죄를 당신 얼굴 앞에서 지우지 마소서. 그들을 당신 앞에서 거꾸러지게 하시고 당신 분노의 때에 그들을 마구 다루소서. (불가타 성경, 예레미야서, 18장23)
Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ".
그때에는 더 이상 아무도 자기 이웃에게, 아무도 자기 형제에게 “주님을 알아라.” 하고 가르치지 않을 것이다. 그들이 낮은 사람부터 높은 사람까지 모두 나를 알게 될 것이기 때문이다. 주님의 말씀이다. 나는 그들의 허물을 용서하고, 그들의 죄를 더 이상 기억하지 않겠다. 이스라엘에 대한 주님의 영원한 사랑 (불가타 성경, 예레미야서, 31장34)
cultum diligit incruentum, spernit funesta libamina, verbo propitiatur orantibus, quod solum ei cum homine est, suaque numinis similitudine delectatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:3)
Genium vero qui mihi in sacerdotali ancillatur officio, decens est suscitari, qui eos a naturalium rerum catalogo, a meae jurisdictionis confinio, meae judiciariae potestatis assistente praesentia, vestrae assensionis conveniente gratia, pastorali virga excommunicationis eliminet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:8)
Legatio Hymenaei cum Naturae litteris ad Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 81:1)
Natura, Dei gratia, mundanae civitatis prima vicaria procreatrix, Genio sibi alteri similem, eique per omnia serenatis fortunae blanditiis amicari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:4)
Adventus Genii.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 88:1)
Cum inter has virgines dragmaticae collocutionis intercalaris celebraretur collatio, ecce Genius, organicorum instrumentorum applaudente laetitia, [0479C] nova apparitionis resultatione comparuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:1)
Quomodo Veritas comitabatur Genium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 90:1)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 92:1)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
Alloquitur Genius Naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 94:1)
Mutua gratulatione expletionis termino consummata, Genius induxit silentium, manu postulante silentia, consequenter vero in hanc locutionis formam suae vocis monetavit materiam:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION